Ne tamen ignores variorum jura dierum: Non habet officii Lucifer omnis idem. Ille Nefastus erit, per quem tria verba silentur: Fastus erit, per quem lege licebit agi; Neu toto perstare die sua jura putaris: Qui jam Fastus erit, mane Nefastus erat. Nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari, Verbaque honoratus libera prsetor habet. Est quoque, quo populum jus est includere septis: Est quoque, qui nono semper ab orbe redit. Vindicat Ausonias Junonis cura Kalendas: Idibus alba Jovi grandior agna cadit: Nonarum tutela deo caret. Omnibus istis — Ne fallare, cave — proximus Ater erit. Omen ab eventu est, illis nam Roma diebus Damna sub adverso tristia Marte tulit. Haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis, Ne seriem rerum scindere cogar, erunt.